- UTTA
- UTTAsylav olim Regia vel saltus Galliae, inter Agendicum Senonum et Augustobonam Tricassium, nunc Otte vulgo. Fuit olim, qualis hodieque est, maxima, inter Icaunam ac Venenam amnes longe lateque patens, ante Ann. 500. regnante Ludovicô Septimô, et a Villa Nova Regis Agendico proxima fere usque ad Augustobonam, Tricassium pertinebat: unde pago circumiacenti longe lateque nomen. In litreris Imperatorum Ludovici et Lotharii, inter coetera, Monachis S. Germani Agmantum in Senonicis Esmans, cum silva Utta datum legitur. Eius pars nemus Ottonis olim dicta. In silva hac Sedantum est Seant en Otte, Villa Mova Regis, castellum Aquae Aix en Otte, ad rivum in Venenam influentem, non procul a Sedanto, ad Episcop. Tricassinum pertineus, quod Angli 400. qui in praesidio erant A. C. 1358. excursione factâ fusi, postea incenderunt ac deseruerunt, Coenobium a Mariano Abbate Antissiodorensi sub Ludovico praefato Rege exstructum etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.